The LiederNet Archive
WARNING. Not all the material on this website is in the public domain.
It is illegal to copy and distribute our copyright-protected material without permission.
For more information, contact us at the following address:
licenses (AT) lieder (DOT) net

Apparebit repentina dies

Word count: 290

Cantata by Paul Hindemith (1895 - 1963)

Not all available information for this cycle is visible. Return to normal display.

1. Apparebit repentina dies magna Domini


Apparebit repentina dies magna Domini,
fur obscura velut nocte improvisos occupans.
Brevis totus tum parebit prisci luxus saeculi,
totum simul cum clarebit praeterisse saeculum.
Clangor tubae per quaternas terrae plagas concinens,     
vivos una mortuosque Christo ciet obviam.
De caelesti judex arce, majestate fulgidus,
claris angelorum choris comitatus aderit.
Erubescet orbis lunae, sol et obscurabitur,
stellae cadent pallescentes, mundi tremet ambitus.
Flamma ignis anteibit justi vultum judicis,
caelos, terras, fluctus maris et profundi devorans.
Gloriosus rex sedebit in sublimi solio;
angelorum tremebunda circumstabunt agmina.


About the headline (FAQ)

2. Hujus omnes ad electi colligentur dexteram


Hujus omnes ad electi colligentur dexteram,
pravi pavent a sinistris hoedi velut fetidi.
'Ite' dicet rex a dextris 'regnum caeli sumite,
pater vobis quod paravit ante omne saeculum;
Karitate qui fraterna me juvistis pauperem,
karitatis nunc mercedem reportate divites.'
Laeti dicent 'Quando, Christe, pauperem te vidimus?     
te, rex magne, vel egentem miserati fuimus?'
Magnus illis dicet judex 'Cum juvistis pauperes,
panem, domum, vestem dantes, me juvistis humilem.'
Nec tardabit a sinistris loqui justus arbiter
'In Gehennae maledicti flammas hinc discedite;
'Obsecrantem me audire despexistis mendicum,
nudo vestem non dedistis, neglexistis languidum.'
Peccatores dicent 'Christe, quando te vel pauperem,
te, rex magne, vel infirmum contemnentes sprevimus?'     
Quibus contra judex altus 'Mendicanti quamdiu
opem ferre neglexistis me sprevistis improbi.'


About the headline (FAQ)

3. Retro ruent tunc injusti ignes in perpetuos


Retro ruent tunc injusti ignes in perpetuos,
vermis quorum non moritur, ignis nec restringuitur,          
Satan atro cum ministris quo tenetur carcere,
fletus ubi mugitusque, strident omnes dentibus.
Tunc fideles ad caelestem sustollentur patriam,
choros inter angelorum regni petent gaudia.
Urbis summae Jerusalem introibunt gloriam,
vera lucis atque pacis in qua fulget visio.
Xristum regem jam paterna claritate splendidum
ubi celsa beatorum contemplantur agmina.


About the headline (FAQ)

4. Ydri fraudes ergo cave, infirmantes subleva


Ydri fraudes ergo cave, infirmantes subleva,
aurum temne, fuge luxus, si vis astra petere.
Zona clara castitatis lumbos nunc praecingere,
in occursum magni regis fer ardentes lampades.


About the headline (FAQ)

Gentle Reminder
This website began in 1995 as a personal project, and I have been working on it full-time without a salary since 2008. Our research has never had any government or institutional funding, so if you found the information here useful, please consider making a donation. Your gift is greatly appreciated.
     - Emily Ezust

Browse imslp.org (Petrucci Music Library) for Lieder or choral works