by Anonymous / Unidentified Author
O Domine Caeli Terraeque Creator
Language: Latin
O Domine caeli terraeque creator, Totius humani generis redemptor, Nos hic tuos servulos una congregatos In laudem tui nominis fac tibi devotos, Ut Trinitatem in unitate digne venerantes, Mariam Deo dignissimam simus recolentes Quae virtutis praebuit exemplum viventibus, Deum Patrem et Filium unum esse credentibus Sic et Sanctum Spiritum eundem cum Patre docuit, Deum verum et unum in personis retulit: In deitate unitas, in personis pluralitas, Unum fore in essentia, sic est credenda Trinitas. Nos ergo te Domine, quem in Trinitate Trine Deum colimus in una maiestate, Ut cunctis huius saeculi defendas periculis, Ut post huius terminum iungamur caelicolis. O Maria mundi decus, ecclesiae tutamen, Sis pro tuis famulis continuum iuvamen, Ut quos apud Filium offensos perpendas Tuis piis precibus orantes defendas, Devotos atque servulos tibi famulantes Aut tui memoriam quomodo laudantes. O Maria sanctissima, testis vera Christi, Salutante Gabriele statim accepisti Orthodoxe fidei summam religionem, Devota mente capiens sacram communionem. Nobis tuis famulis in mortis periculo Tua prece veniam dones in hoc saeculo, Aut nobis morientibus non desit communio, Sed quae tuis meritis, quae mater pudica Exstitisti et sacra virgo in hac vita, Nos imitari condones ut tecum Vivamus cum gaudio in perenni gloria. Amen.
Authorship:
- by Anonymous / Unidentified Author [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Richard Davy (c1465 - c1538), "O Domine Caeli Terraeque Creator" [text verified 1 time]
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2014-06-23
Line count: 34
Word count: 196