The LiederNet Archive
WARNING. Not all the material on this website is in the public domain.
It is illegal to copy and distribute our copyright-protected material without permission.
For more information, contact us at the following address:
licenses (AT) lieder (DOT) net

Praelusio

Language: Latin

Juvenes, juvenculae, novem senes.
Ante scaenam sinistra juvenes, dextra
juvenculae connsederunt retro,
media in parte pulpiti, supra scaenam senes.

Juvenes, juvenculae
Eis aiona
tui sum,
o mea vita,
eis aiona!

Juvenes
Tu mihi cara, 
mi cara amicula
corculum es.

Juvenculae
¡Corculum es!

Juvenes
Tu mihi corculum!

Juvenculae
Corcule, corcule,
dic mi, dic mi,
te me amare.

Juvenes
O tui oculi,
ocelli lucidi
fulgurant, efferunt
me velut specula.

Juvenculae
Specula, specula,
tu mihi specula.

Juvenes
O tua blandula
blanda, blandicula,
tua labella.

Juvenculae
Cave, cave,
cave, cavete!

Juvenes
Ad ludum prolectant.

Juvenculae
Cave, cave,
cave, cavete!

Juvenes
O tua lingula
lingula, lingula,
usque perniciter
vibrans ut vipera.

Juvenculae
Cave, cave,
cave, cavete,
cave meam viperam,
nisi te mordet.

Juvenes
Morde me!

Juvenculae
Basia me!

Juvenes, juvenculae
Ha!

Juvenes
O tue mamulae…

Juvenculae
Mamulae…

Juvenes, juvenculae
…mammae, molliculae
dulciter, turgidae,
gemine poma!
Ha!

Juvenes
Mea manus est cupida, 
o vos papillae horridulae!
Mea manus est cupida
illas prensare.

Juvenculae
Suave, suave, suave.

Juvenes, juvenculae
Ha!

Juvenculae
O tua mentula, 
mentula, mentula…

Juvenes
Mentula…

Juvenes, juvenculae
Cupide saliens 
peni, peniculus, 
velut pisciculus,
is qui desiderat
tuam fonticulam.
Ha!

Juvenculae
Mea manus est cupida,
coda, codicula, avida, avida!
Mea manus est cupida
illam captare.

Juvenes
Petulanti manicula!
O me felicem!
Tu es Venus,
Venus es!

Juvenculae
O me felicem!

Juvenes
In te 
in te 
in te habitant 
omnia gaudia,
omnes dulcedines,
omnes voluptas.
In te
in te
in tuo amplexu
in tuo ingenti amplexu
tota est
tota est
mihi vita.

Juvenculae
O me felicem!

Juvenes, juvenculae
Eis aiona!

Senes
"Eis aiona,
eis aiona!"
O res ridicula!
Inmensa stultitia.
Nihil durare potest tempore perpetuo.
Cum bene Sol nituit, 
redditur Oceano.
Decrescit Phoebe, 
quam modo plena fuit,
Venerum feritas 
saepe fit aura levis.
Tempus, tempus,
tempus amoris cubiculum non est.
Sublata lucerna 
nulla est fides,
perfida omnia sunt.
O vos brutos, vos stupidos, vos stolidos!

Senex
Lanternari, tene scalam!

Senes
Audite, audite,
audite ac videte:
Catulli carmina.

Juvenes, juvencualae
Audiamus!


Translation(s): SPA

List of language codes

Submitted by Saúl Botero Restrepo

Authorship


Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • SPA Spanish (Español) (Saúl Botero Restrepo) , title 1: "Prólogo", copyright © 2015, (re)printed on this website with kind permission


Text added to the website: 2015-10-07.
Last modified: 2015-10-08 19:38:00
Line count: 143
Word count: 324

Gentle Reminder
This website began in 1995 as a personal project, and I have been working on it full-time without a salary since 2008. Our research has never had any government or institutional funding, so if you found the information here useful, please consider making a donation. Your gift is greatly appreciated.
     - Emily Ezust

Browse imslp.org (Petrucci Music Library) for Lieder or choral works