Psalmus 140 (141)
Language: Latin
1 [Psalmus David.] Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. 3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. 4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum. 5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum: 6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. 7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum. 8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. 9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. 10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 140 (141)" [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- [ None yet in the database ]
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in German (Deutsch), a translation by Bible or other Sacred Texts , "Psalm 141" ; composed by Boris Blacher.
Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- GER German (Deutsch) (Martin Luther) , "Psalm 140"
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2010-02-20
Line count: 23
Word count: 153