Canticum Psalmi, filiis Core, in finem,...
Language: Latin
1 [Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.] 2 Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. 3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. 4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. 5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, 6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. 7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. 8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. 9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. 10 Traditus sum, et non egrediebar; oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas. 11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? 12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? 13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? 14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. 15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me? 16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. 17 In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me: 18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul. 19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
W. Mozart sets line 1
About the headline (FAQ)
Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 87 (88)" [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Ella Georgiyevna Adayevskaya (1846 - 1926), "Psalm 87", 1870?1 [ chorus a cappella ], from A-cappella-Chöre für die russisch-orthodoxe Kirche, no. 4, unpublished ; lost ; may be the wrong text for this title [sung text not yet checked]
- by Wolfgang Amadeus Mozart (1756 - 1791), "Domine Deus salutis meae", line 1 [ soprano, clarinet, and orchestra ], Aria in Ab, Parodie von W.A. Mozarts "Non più tutto ascoltai"  [sung text checked 1 time]
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in German (Deutsch), a translation by Peter Cornelius (1824 - 1874) [an adaptation] ; composed by Peter Cornelius.
Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- ENG English (Bible or other Sacred Texts) , "Psalm 87 (88)"
- FRE French (Français) (Louis Segond) , "Psaume 88"
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2006-03-27
Line count: 24
Word count: 255