Psalmus 89 (90)
Language: Latin
1 Oratio Moysi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione 2 Priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus 3 Ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum 4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte 5 Quae pro nihilo habentur eorum anni erunt 6 Mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat 7 Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus 8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui 9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur 10 Dies annorum nostrorum in ipsis sep tuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et cor ripiemur 11 Quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam 12 Dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia 13 Convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos 14 Repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris 15 Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala 16 Et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum 17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige.
Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 89 (90)" [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- [ None yet in the database ]
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in English, a translation by Bible or other Sacred Texts , "Psalm 89 (90)" [an adaptation] ; composed by Ralph Vaughan Williams.
- Also set in German (Deutsch), a translation by Bible or other Sacred Texts [an adaptation] ; composed by Felix Mendelssohn.
- Also set in Swedish (Svenska), a translation by Bible or other Sacred Texts [an adaptation] ; composed by Hélène Tham.
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2008-05-21
Line count: 28
Word count: 244