by Anonymous / Unidentified Author
Ecclesie militantis
Language: Latin
Available translation(s): ENG
triplum Ecclesie militantis, Roma, sedes triumphantis Patri sursum sidera Tamen cleri resonantis Laudem pontifici dantis Promat voce libera! Gabrielem quem vocavit, Dum paternum crimen lavit, Baptismatis sumptio, Eugenium revocavit "Bonum genus" quod notavit Pontificis lectio. Quod consulta contio, Qua nam sancta ratio Sic deliberavit, Ut sola devotio Regnet in palatio Quod Deus beavit. Certe Deus voluit Et in hoc complacuit Venetorum proli; Sed daemon indoluit, Quod peccatum defuit Tantae rerum moli. Dulcis pater populi, Qui dulcorem poculi, Crapulam perhorres, Pone Lento consuli Rem gregis pauperculi, Ne nescius erres! Pater haerens filio Spiritus confinio Det prece solemni Gaudium Eugenio, Perfecto dominio, In vita perenni! Amen. Motetus Sanctorium arbitrio Clericorum proprio Cordo meditanti, Nequam genus atrio Recedat ludibrio Umbrae petulanti, Nam torpens inertia Longa quaerens otia Nescivit Eugenium; Sed juris peritia Cum tota justitia Sunt ejus ingenium. Hinc est testimonium: Pacem quaerit omnium Exosus piaculi; Et trinum daemonium Daemonis et carinum Pompam vincit saeculi. Quem color ipsi Poli Dic scutum, quod attuli Tibi, pater optime, Sacrum det, quod oculi Tui instar speculi Cernant nitidissime! Eja te, pulcherrime, Querimus, tenerrime, Moram longi temporis Ducimur asperrime, Nescio quo, ferrime Ad fulmentum corporis. Una tibi trinitas Vera Deus unitas Det coeli fulgorem, Quem linea bonitas, Argentea castitas Sectavit in morem. Amen. Contratenor Bella canunt gentes, querimur, Pater optime, tempus: Expediet multos, si cupis, una dies. Nummus et hora fluunt magnumque iter Orbis agendum Nec suus in toto noscitur orbe Deus. Amen.
Authorship:
- by Anonymous / Unidentified Author [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Guillaume Dufay (c1400 - 1474), "Ecclesie militantis", 1431 [ vocal quintet], isorhythmic motet [text verified 1 time]
Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):
- ENG English (David Wyatt) , title 1: "The church militant", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2009-01-08
Line count: 83
Word count: 236