The LiederNet Archive
WARNING. Not all the material on this website is in the public domain.
It is illegal to copy and distribute our copyright-protected material without permission.
For more information, contact us at the following address:
licenses (AT) lieder (DOT) net

Psalmus 144 (145)

Language: Latin

1  [Laudatio ipsi David.] Exaltabo te, Deus meus rex,
   et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
2  Per singulos dies benedicam tibi,
   et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
3  Magnus Dominus, et laudabilis nimis,
   et magnitudinis ejus non est finis.
4  Generatio et generatio laudabit opera tua,
   et potentiam tuam pronuntiabunt.
5  Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur,
   et mirabilia tua narrabunt.
6  Et virtutem terribilium tuorum dicent,
   et magnitudinem tuam narrabunt.
7  Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt,
   et justitia tua exsultabunt.
8  Miserator et misericors Dominus:
   patiens, et multum misericors.
9  Suavis Dominus universis,
   et miserationes ejus super omnia opera ejus.
10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua,
   et sancti tui benedicant tibi.
11 Gloriam regni tui dicent,
   et potentiam tuam loquentur:
12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam,
   et gloriam magnificentiæ regni tui.
13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum;
   et dominatio tua in omni generatione et generationem.
   Fidelis Dominus in omnibus verbis suis,
   et sanctus in omnibus operibus suis.
14 Allevat Dominus omnes qui corruunt,
   et erigit omnes elisos.
15 Oculi omnium in te sperant, Domine,
   et tu das escam illorum in tempore opportuno.
16 Aperis tu manum tuam,
   et imples omne animal benedictione.
17 Justus Dominus in omnibus viis suis,
   et sanctus in omnibus operibus suis.
18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,
   omnibus invocantibus eum in veritate.
19 Voluntatem timentium se faciet,
   et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
20 Custodit Dominus omnes diligentes se,
   et omnes peccatores disperdet.
21 Laudationem Domini loquetur os meum;
   et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum,
   et in sæculum sæculi.


Translation(s): ENG

List of language codes

Submitted by Emily Ezust [Administrator]

Authorship


Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages:


Text added to the website: 2010-02-21.
Last modified: 2014-06-16 10:03:34
Line count: 45
Word count: 270

Gentle Reminder
This website began in 1995 as a personal project, and I have been working on it full-time without a salary since 2008. Our research has never had any government or institutional funding, so if you found the information here useful, please consider making a donation. Your gift is greatly appreciated.
     - Emily Ezust

Browse imslp.org (Petrucci Music Library) for Lieder or choral works