Psalmus 31 (32)
Language: Latin
1 [Ipsi David intellectus.] Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. 2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus. 3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. 4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina. 5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. 6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. 7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. 8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. 9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. 10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. 11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.
Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 31 (32)" [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- [ None yet in the database ]
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in English, a translation by Anonymous/Unidentified Artist , based on lines 1-2 [an adaptation] ; composed by William Byrd.
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2010-08-09
Line count: 29
Word count: 181