Venite, exultemus Domino
Language: Latin
1 [Laus cantici ipsi David.] Venite, exultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; 2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. 11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
H. Górecki sets line 6
About the headline (FAQ)
See also Händel's Chandos Anthem no. 8.
Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 94 (95)" [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Jean-Joseph Cassanéa de Mondonville (1711 - 1772), "Venite exultemus Domino", published 1743 [sung text checked 1 time]
The text above (or a part of it) is used in the following settings:
- by Henryk Mikołaj Górecki (1933 - 2010), "Euntes ibant et flebant", 1972 [ mixed chorus ], Polskie Wydawnictwo Muzyczne/Boosey & Hawkes
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in English, a translation by Bible or other Sacred Texts ; composed by William Byrd.
- Also set in English, a translation by Bible or other Sacred Texts [an adaptation] ; composed by Morten Lauridsen.
Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- ENG English (Bible or other Sacred Texts)
- FRE French (Français) (Louis Segond) , "Psaume 95"
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2010-11-15
Line count: 26
Word count: 150