by Anonymous / Unidentified Author
Fulgens iubar ecclesiae dei
Language: Latin
Available translation(s): ENG
triplum Fulgens iubar ecclesiae dei, Peccatorum salus promptissima, Si precibus quibuscumque flecti Queras, nobis da, virgo beata, Ut omnes qui tuae mysteria Purificationis colimus Post temporis hujus curricula Sublimemur sanctorum sedibus. Quae semine viri peperisset, Mulierem lex quondam congebat, Ut ad templum purganda veniret Partum ferens; lex haec non urgebat Mariam, quae virum non noverat. Illa tamen pro nobis omnibus Legem tulit, ut nos quos amabat Sublimemur sanctorum sedibus. Quod purgari non indignaverit, Hujus festo monstrat ecclesia Per cereum, quem tunc quisque tenet. Luce enim qua fulget candela, Persplendorem vitae in Maria Concorditer omnes ostendimus, Ut per sue tandem precamina Sublimemur sanctorum sedibus. O igitur virtutis exemplar, Virginum lux, gloriosa virgo, Decus nostrum et, ut verum loquar, Viva virtus, pulchra pulchritudo, Sanctitatis excellens imago, Humiliter a te requirimus, Ut post mortem cum dulci gaudio Sublimemur sanctorum sedibus. Motetus Puerpera, pura parens Enixa regem saeculi, Tibi non fit, orba parens, Ritu mens: vales saeculi Vitam reddere, nonulli Salvati sunt hoc limite; Das haec merito tituli: "Fili, peccata remitte!" Eja, virgo lapsu carens, Charta qua ditem expuli, Annuisti legi verens Solvere legem; et pulli Turturum tis infantuli Demonstrant1 ablati vitae Lumen pro me quod intuli. "Fili, peccata remitte!" Larga mater, lux oriens Omen dedit opuscoli, Cum Simeon non moriens Amplexatur hunc: "oculi Numen vident et servuli" Tenore dat verbum mite. Ad Christum dic: "te protuli: Fili, peccata remitte!" O igitur virgo clemens, Quae nos omnes redemisti, Domus Dei, gemma fulgens Dulcis porta paradisi, Dic nunc, quaeso, tuae ptoli, Quem lactasti tuo lacte: "Istis qui serviunt tibi, Fili, peccata remitte!"
View original text (without footnotes)
1 in some versions, "E demonstrant..."
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
1 in some versions, "E demonstrant..."
Text Authorship:
- by Anonymous / Unidentified Author [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Guillaume Dufay (c1400 - 1474), "Fulgens iubar ecclesiae dei", 1446 [ vocal quartet], isorhythmic motet [text verified 1 time]
Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):
- ENG English (David Wyatt) , title 1: "Radiant splendour of God's church", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2009-01-08
Line count: 66
Word count: 255