by Anonymous / Unidentified Author
In honore summae Matris
Language: Latin
In honore summae Matris Parientis Verbum Patris Iubilemus Domino: Qui omisso carnis iure Ex venire virginis purae, Ut sponsus e thalamo, Processit, semper servata, Immo magis ampliata, Matris integritate. Rubus ardens non uritur, Vellus rore perfunditur Caelesti pietate; Et quae virum non patitur Mater Dei efficitur Non laesa castitate. Vitrum sole fit inlaesum, Virgo parit Christum Jesum Caelesti pietate. In hoc partu non turbetur Mens humana, sed laetetur Virginem concipere; Et si contra carnis iura Virginis est genitura, Id tamen perficere Deus potest ex virtute Potestatis infinitae, Cui nihil impossibile. Quis tam caecus ut non credat Quod virgo Deum pariat? Modo Deus hoc voluit. Videat nascendi formas, Distinctas valde duas miras Ut sciat quis genuit: Num qui finxit ex pulvere Hominem et limo terrae Absque ullo semine; Et qui ex Adae latere Potuit Evam educere; Numquid pari virtute Ipse ex matre virgine Potuit carnem sumere Pro nostra salute? Hoc fatere, hoc crede firmiter: Christus sic homines dilexit sinceriter Quod voluit ex Virgine nasci benigniter Ut sua nos gratia recreet suaviter. Quare Fili Virginis qui nos redemisti, Succurre nobis miseris propter quos venisti, Et tu Dei genitrix quae Deum genuisti, Impetrato famulis ut sint Jesu Christi Cohederes post egressum ab hoc mundo tristi. Amen.
Authorship:
- by Anonymous / Unidentified Author [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Richard Davy (c1465 - c1538), "In honore summae Matris" [text verified 1 time]
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2014-06-23
Line count: 52
Word count: 203