by Anonymous / Unidentified Author
Gaude flore virginali
Language: Latin
Gaude flore virginali Honoreque speciali Transcendens splendiferum Angelorum principatum Et sanctorum decoratum Dignitate numerum. Gaude sponsa cara Dei, Nam ut clara lux diei Solis datur lumine, Sic tu facis orbem vere Tuae pacis resplendere Lucis plenitudine. Gaude splendens vas virtutum, Cuius pendens est ad nutum Tota caeli curia: Te benignam et felicem Jesu dignam genitricem Veneratur in gloria. Gaude nexu voluntatis Et amplexu caritatis Iuncta sic Altissimo, Ut ad votum consequaris Quicquid virgo postularis A Jesu dulcissimo. Gaude mater miserorum, Quia Pater saeculorum Dabit te colentibus Congruentem hic mercedem Et felicem poli sedem Regnis in caelestibus. Gaude virgo mater Christi Quia sola meruisti, O virgo piissima, Esse tantae dignitatis Quod sis sanctae Trinitatis Sessioni proxima. Gaude virgo mater pura Certa manens et secura Quod haec septem gaudia Non cessabunt nec decrescent Sed durabunt et florescent Per aeterna saecula. Amen.
Authorship:
- by Anonymous / Unidentified Author [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Hugh Kellyk (flourished c1480), "Gaude flore virginali" [text verified 1 time]
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2014-06-23
Line count: 42
Word count: 139