by Anonymous / Unidentified Author
Meditatio
Language: Latin
Available translation(s): FIN
O bone, o domine Christe IESU. Sic posito nec petenti nec opinanti ut sol mihi illuxisti et mihi quomodo eram ostendisti. O bone... Abiecisti plumbum quod deorsum me trahebat removisti onus quod desuper me premebat impellentes me reppulisti ac illis te pro me opposuisti. O bone... Considera, anima mea, intendite omnia intima mea. Quantum illi debeat tota substantia mea. O bone... Certe, domine quia me fecisti, debeo amori tuo me ipsum totum; quia me redemisti, debeo me ipsum totum; quia tanta promittis, debeo me ipsum totum. Immo tantum debeo amori tuo Plus quam me ipsum, quantum tu es maior me, Pro quo dedisti te ipsum Et cui promittis te ipsum. Fac precor, Domine, Me gustare per amorem Quod gusto per cognitionem. Sentiam per affectum Quod sentio per intellectum. Plus debeo quam me ipsum totum, Sed nec plus habeo nec ipsum possum Per me reddere totum; Trahe tu, Domine, in amorem tuum Vel hoc ipsum totum. Totum quod sum tuum est conditione; Fac totum tuum dilectione. Ecce, Domine, coram te est cor meum. Conatur, sed per se non potest, Fac tu quod ipsum non potest. Admitte me intra cubiculum amoris tui. Peto, quaero, pulso. Qui me facis petere, fac accipere. Das quaerere, da invenire. Doces pulsare aperi pulsanti. Cui das, si negas petenti? Quis invenit, si quaerens frustratur? Cui aperis, si pulsanti claudis? Quid das non oranti, Si amorem tuum negas oranti? A te habeo desiderare, a te habeam impetrare. Adhere illi, adhere importune, anima mea. Bone Domine, ne reicias eam; fame amoris tui languet: refocilla eam. Satiet eam dilectio tua; Impinguet eam affectus tuus; Impleat eam amor tuus. Occupet me totum et possideat totum, quia tu es cum Patre et Spiritu Sancto solus Deus, benedictus in sæcula sæculorum. Amen.
Authorship:
- by Anonymous / Unidentified Author [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Erkki Sven Tüür (b. 1959), "Meditatio" [chorus a cappella] [ sung text checked 1 time]
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FIN Finnish (Suomi) (Erkki Pullinen) , copyright © 2010, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2010-01-21
Line count: 63
Word count: 289