The LiederNet Archive
WARNING. Not all the material on this website is in the public domain.
It is illegal to copy and distribute our copyright-protected material without permission.
For more information, contact us at the following address:
licenses (AT) lieder (DOT) net

Psalmus 88 (89)

Language: Latin

1  [Intellectus Ethan Ezrahitæ.]
2  Misericordias Domini in æternum cantabo;
   in generationem et generationem 
   annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
3  Quoniam dixisti: In æternum misericordia 
   ædificabitur in cælis;
   præparabitur veritas tua in eis.
4  Disposui testamentum electis meis;
   juravi David servo meo:
5  Usque in æternum præparabo semen tuum,
   et ædificabo in generationem 
   et generationem sedem tuam.
6  Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine;
   etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
7  Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino;
   similis erit Deo in filiis Dei?
8  Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum,
   magnus et terribilis super omnes
   qui in circuitu ejus sunt.
9  Domine Deus virtutum, quis similis tibi?
   potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
10 Tu dominaris potestati maris;
   motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum;
   in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
12 Tui sunt cæli, et tua est terra:
   orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti;
13 aquilonem et mare tu creasti.
   Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
14 tuum brachium cum potentia.
   Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ:
   misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
16 Beatus populus qui scit jubilationem:
   Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
17 et in nomine tuo exsultabunt tota die,
   et in justitia tua exaltabuntur.
18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es,
   et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
19 Quia Domini est assumptio nostra,
   et sancti Israël regis nostri.
20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis,
   et dixisti: Posui adjutorium in potente,
   et exaltavi electum de plebe mea.
21 Inveni David, servum meum;
   oleo sancto meo unxi eum.
22 Manus enim mea auxiliabitur ei,
   et brachium meum confortabit eum.
23 Nihil proficiet inimicus in eo,
   et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,
   et odientes eum in fugam convertam.
25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
   et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
26 Et ponam in mari manum ejus,
   et in fluminibus dexteram ejus.
27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu,
   Deus meus, et susceptor salutis meæ.
28 Et ego primogenitum ponam illum,
   excelsum præ regibus terræ.
29 In æternum servabo illi misericordiam meam,
   et testamentum meum fidele ipsi.
30 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,
   et thronum ejus sicut dies cæli.
31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,
   et in judiciis meis non ambulaverint;
32 si justitias meas profanaverint,
   et mandata mea non custodierint:
33 visitabo in virga iniquitates eorum,
   et in verberibus peccata eorum;
34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo,
   neque nocebo in veritate mea,
35 neque profanabo testamentum meum:
   et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
36 Semel juravi in sancto meo,
   si David mentiar:
37 semen ejus in æternum manebit.
   Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
38 et sicut luna perfecta in æternum,
   et testis in cælo fidelis.
39 Tu vero repulisti et despexisti;
   distulisti christum tuum.
40 Evertisti testamentum servi tui;
   profanasti in terra sanctuarium ejus.
41 Destruxisti omnes sepes ejus;
   posuisti firmamentum ejus formidinem.
42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam;
   factus est opprobrium vicinis suis.
43 Exaltasti dexteram deprimentium eum;
   lætificasti omnes inimicos ejus.
44 Avertisti adjutorium gladii ejus,
   et non es auxiliatus ei in bello.
45 Destruxisti eum ab emundatione,
   et sedem ejus in terram collisisti.
46 Minorasti dies temporis ejus;
   perfudisti eum confusione.
47 Usquequo, Domine, avertis in finem?
   exardescet sicut ignis ira tua?
48 Memorare quæ mea substantia:
   numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem?
   eruet animam suam de manu inferi?
50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine,
   sicut jurasti David in veritate tua?
51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum,
   quod continui in sinu meo, multarum gentium:
52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine;
   quod exprobraverunt commutationem christi tui.
53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.


Translation(s): ENG ENG ENG FRE GER

List of language codes

Submitted by Emily Ezust [Administrator]

Authorship


Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages or adaptations:

Other available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):


Text added to the website: 2010-02-22.
Last modified: 2017-02-17 15:11:04
Line count: 109
Word count: 649

Gentle Reminder
This website began in 1995 as a personal project, and I have been working on it full-time without a salary since 2008. Our research has never had any government or institutional funding, so if you found the information here useful, please consider making a donation. Your gift is greatly appreciated.
     - Emily Ezust

Browse imslp.org (Petrucci Music Library) for Lieder or choral works