The LiederNet Archive
WARNING. Not all the material on this website is in the public domain.
It is illegal to copy and distribute our copyright-protected material without permission.
For more information, contact us at the following address:
licenses (AT) lieder (DOT) net

Psalmus 54 (55)

Language: Latin

1  [In finem, in carminibus. Intellectus David.]
2  Exaudi, Deus, orationem meam,
   et ne despexeris deprecationem meam:
3  intende mihi, et exaudi me.
   Contristatus sum in exercitatione mea,
   et conturbatus sum
4  a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
   Quoniam declinaverunt in me iniquitates,
   et in ira molesti erant mihi.
5  Cor meum conturbatum est in me,
   et formido mortis cecidit super me.
6  Timor et tremor venerunt super me,
   et contexerunt me tenebræ.
7  Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ,
   et volabo, et requiescam?
8  Ecce elongavi fugiens,
   et mansi in solitudine.
9  Exspectabam eum qui salvum me fecit
   a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
10 Præcipita, Domine; divide linguas eorum:
   quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas;
   et labor in medio ejus,
12 et injustitia:
   et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi,
   sustinuissem utique.
   Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset,
   abscondissem me forsitan ab eo.
14 Tu vero homo unanimis,
   dux meus, et notus meus:
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos;
   in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16 Veniat mors super illos,
   et descendant in infernum viventes:
   quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
17 Ego autem ad Deum clamavi,
   et Dominus salvabit me.
18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, 
   et annuntiabo; et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi:
   quoniam inter multos erant mecum.
20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos,
   qui est ante sæcula.
   Non enim est illis commutatio,
   et non timuerunt Deum.
21 Extendit manum suam in retribuendo;
   contaminaverunt testamentum ejus:
22 divisi sunt ab ira vultus ejus,
   et appropinquavit cor illius.
   Molliti sunt sermones ejus super oleum;
   et ipsi sunt jacula.
23 Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet;
   non dabit in æternum fluctuationem justo.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.
   Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos;
   ego autem sperabo in te, Domine.


Translation(s): ENG GER

List of language codes

Submitted by Emily Ezust [Administrator]

Authorship


Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages or adaptations:

Other available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (Bible or other Sacred Texts) , title 1: "Psalm 55", King James Version


Text added to the website: 2011-10-22.
Last modified: 2017-02-17 15:09:58
Line count: 57
Word count: 340

Gentle Reminder
This website began in 1995 as a personal project, and I have been working on it full-time without a salary since 2008. Our research has never had any government or institutional funding, so if you found the information here useful, please consider making a donation. Your gift is greatly appreciated.
     - Emily Ezust

Browse imslp.org (Petrucci Music Library) for Lieder or choral works