by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
Language: Latin
Our translations: ENG
O ignee Spiritus, laus tibi sit, qui in timpanis et citharis operaris. Mentes hominum de te flagrant et tabernacula animarum eorum vires ipsarum continent. Inde voluntas ascendit et gustum anime tribuit, et eius lucerna est desiderium. Intellectus te in dulcissimo sono advocat ac edificia tibi cum racionalitate parat, que in aureis operibus sudat. Tu autem semper gladium habes illud abscidere quod noxiale pomum per nigerrimum homicidium profert, Quando nebula voluntatem et desideria tegit, in quibus anima volat et undique circuit. Sed mens est ligatura voluntatis et desiderii. Cum vero animus se ita erigit, quod requirit pupillam mali videre et maxillam nequicie, tu eum citius in igne comburis cum volueris. Sed et cum racionalitas se per mala opera ad prona declinat, tu eam, cum vis, stringis et constringis et reducis per infusionem experimentorum. Quando autem malum ad te gladium suum educit, tu illud in cor illius refringis sicut in primo perdito angelo fecisti, ubi turrim superbie illius in infernum deiecisti. Et ibi aliam turrim in publicanis et peccatoribus elevasti, qui tibi peccata sua cum operibus suis confitentur. Unde omnes creature que de te vivunt, te laudant, quia tu preciosissimum ungentum es fractis et fetidis vulneribus, ubi illa in preciosissimas gemmas convertis. Nunc dignare nos omnes ad te colligere et ad recta itinera dirigere. Amen.
Composition:
- Set to music by Hildegard von Bingen (1098 - 1179), no title
Text Authorship:
- by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
Go to the general single-text view
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- ENG English (Grant Hicks) , copyright © 2026, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Grant Hicks [Guest Editor]
This text was added to the website: 2026-08-01
Line count: 37
Word count: 213