by Anonymous / Unidentified Author

Cras amet qui numquam amavit ; quique...
Language: Latin 
Cras amet qui numquam amavit ; quique amavit cras amet.
Ver novum, ver iam canorum, vere natus orbis natus est ;
Vere concordant amores, vere nubunt alites,
Et nemus comam resolvit de maritis imbribus.
Cras amorum copulatrix inter umbras arborum
Implicat casas  virentes de flagello myrteo:
Cras Dione iura dicit fulta sublimi throno.
Cras amet qui numquam amavit ; quique amavit cras amet.
Tunc cruore de superno spumeo pontus globo,
Caeruleas inter catervas, inter et bipedes equos,
Fecit undantem Dionem de maritis fluctibus.
Cras amet qui numquam amavit ; quique amavit cras amet.
Ipsa gemmis purpurantem pingit annum floridis,
Ipsa surgentes papillas de Favoni spiritu
Urget in toros  tepentes ; ipsa roris lucidi,
Noctis aura quem relinquit, spargit umentis aquas.
En micant lacrimae trementes de caduco pondere:
Gutta praeceps orbe parvo sustinet casus suos.
En pudorem florulentae prodiderunt purpurae:
Umor ille, quem serenis astra rorant noctibus,
Mane virgineas papillas solvit umenti peplo.
Ipsa iussit mane ut udae virgines nubant rosae ;
Fusa Paphies de cruore deque Amoris osculis
Deque gemmis deque flammis deque Solis purpuris
Cras ruborem, qui latebat veste tectus ignea,
Unico marita voto non pudebit solvere.
Cras amet qui numquam amavit quique amavit cras amet.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)


Researcher for this text: Ferdinando Albeggiani

This text was added to the website: 2005-08-14
Line count: 27
Word count: 197