by Anonymous / Unidentified Author

Compari Venus pudore mittit ad te...
Language: Latin 
Compari Venus pudore mittit ad te virgines ;
una res est quam rogamus: cede, virgo Delia,
ut nemus sit incruentum de ferinis stragibus.
Ipsa vellet te rogare, si pudicam flecteret.
Ipsa vellet ut venires, si deceret virginem ;
Iam tribus choros videres feriantis noctibus
Congreges inter catervas ire per saltus tuos,
Floreas inter coronas, myrteas inter casas :
nec Ceres, nec Bacchus absunt, nec poetarum Deus :
Detinenter tota nox est perviclanda canticis:
Regnet in silvis Dione: tu recede, Delia.
Cras amet qui numquam amavit; quique amavit cras amet.

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)


Researcher for this text: Ferdinando Albeggiani

This text was added to the website: 2005-08-14
Line count: 12
Word count: 89