by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
shimmering glimmering
Language: Latin
Chosen for Diff
Ave, generosa, gloriosa et intacta puella; tu, pupilla castitatis, tu, materia sanctitatis, que Deo placuit! Nam hec superna infusio in te fuit, quod supernum verbum in te carnum induit, Tu, candidum lilium, quod Deus ante omnem creaturam inspexit. O pulcherrima et dulcissima; quam valde Deus in te delectabatur! cum amplexione caloris sui in te posuit ita quod filius eius de te lactatus est. Venter enim tuus gaudium habuit, cum omnis celestis symphonia de te sonuit, quia, virgo, filium Dei portasti, ubi castatis tua in Deo claruit. Viscera tua gaudium habuerunt, sicut gramen super quod ros cadit cum ei viriditatem infudit; ut et in te factum est, o mater omnis gaudii. Nunc omnis Ecclesia in gaudio rutilet ac in symphonia sonet propter dulcissimam virginem et laudibilem Mariam Dei genitricem. Amen
Text Authorship:
- by Hildegard von Bingen (1098 - 1179) [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Lynne Plowman (b. 1969), "shimmering glimmering", 1995 [ 12 female voices ], Composers Edition
Score: Composers Edition [external link]  [sung text checked 1 time]
Researcher for this page: Joost van der Linden [Guest Editor]
This text was added to the website: 2026-08-05
Line count: 15
Word count: 129