by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
Cum vox sanguinis
Language: Latin
Cum vox sanguinis Ursule et innocentis turbe eius ante thronum dei sonuit, antiqua prophetia venit per radicem Mambre in vera ostensione trinitatis et dixit: Iste sanguis nos tangit, nunc omnes gaudeamus. Et postea venit congregatio agni, per arietem in spinis pendentem, et dixit: Laus sit in Ierusalem per ruborem huius sanguinis. Deinde venit sacrificium vituli quod vetus lex ostendebat, sacrificium laudis circumamicta varietate, et que faciem dei Moysi obnubilabat, dorsum illi ostendens. Hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt, et dixerunt: O nobilissima turba, virgo ista que in terris Ursula vocatur in summis Columba nominatur, quia innocentem turbam ad se collegit. O Ecclesia, tu es laudabilis in ista turba: turba magna, quam incombustus rubus quem Moyses viderat significat, et quam deus in prima radice plantaverat in homine quem de limo formaverat, ut sine commixtione viri viveret, cum clarissima voce clamavit in purissimo auro, thopazio, et saphiro circumamicta in auro. Nunc gaudeant omnes celi, et omnes populi cum illis ornentur. Amen.
Authorship:
- by Hildegard von Bingen (1098 - 1179) [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Hildegard von Bingen (1098 - 1179), "Cum vox sanguinis" [text verified 1 time]
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2009-01-18
Line count: 44
Word count: 168