by Anonymous / Unidentified Author

Lamentum Matris Euryali
Language: Latin 
Hunc ego te Euryale aspicio? tu nè illa senectae
Sera meae requies? potuisti linguere solam
Crudelis? nec te sub tanta pericula missum
Affari extremum miserae data copia matri?
Heu, terra ignota canibus data preda Latinis
Alitibusque iaces? nec te tua funera mater
Produci, pressive oculos, aut vulnera lavi
Veste tegens: tibi quam noctes festina, diesque
Urgebam, et tela curas solabar aniles.
Quò sequar? aut quae nunc artus, avulsaque membra,
Et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te
Nate refers? hoc sum terraque marique secuta?
Figite me, si qua est pietas; in me omnia tela
Coniicite, ò Rutuli: me primam absumito ferro.
Aut tu, magne pater Divum, miserere, tuoque
Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo:
Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

This text was added to the website: 2009-02-05
Line count: 17
Word count: 122