by Anonymous / Unidentified Author

Chare Jesu suavissime
Language: Latin 
"Chare Jesu suavissime 
nil desidero nisi te,
coeli pignus iucundissime, 
cibo dulci nutris me,
Chare Jesu suavissime... 

Sic dapes amoris in panem latentis
laetificant me, sic unda cruoris
in vina manentis inebriat me,
Chare Jesu suavissime..."

Quis est hic qui tam dulciter alloquitur Deum?
Vide Philippum qui totus in charitatis amore
conversus ad altissimum prorsus extollitur.
Ergi in hac die tanto hoeroi dicato cantemus,
celebremus eum.

Canite superi, gaudete mortales, et omnes plaudite.
Coelum radiis, terra gaudiis refulgeat, 
et tanti diei gloriae coelitum cantibus, 
hominum plausibus celebrentur.

In flamis amoris nunc vere iucundus,
ardescat, liquescat laetissimus mundus,
et musicis choris dum iuste laetantur,
terrae gaudia coelu sequantur.

Expellat iam fletus serenus hic dies,
dum venit dum redit duclissima quies,
et superum coetus dum iuste laetantur,
terrae gaudia coelu sequantur.

Admirabile laetitiae signum, 
o gaudium vere dignum,
dum superi et mortales concordi plausu,
cythara tangunt, laudes pangunt,
et dulciter exhilarant.

Ergo cantibus aether exultet,
tellus resultet,
et digno concentu,
in tanto concentu,
dum resonet melos terrae,
plausus ascendat ad coelus.
Alleluia.

Authorship:

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website between May 1995 and September 2003.
Line count: 38
Word count: 170