by Aurelius Prudentius Clemens (348 - c413)
Hymnus ante somnum
Language: Latin
Ades Pater supreme, quem nemo vidit unquam, Patrisque sermo Christe, et Spiritus benigne. O Trinitatis huius vis una, lumen unum, Deus ex Deo perennis, Deus ex utroque missus. Fluxit labor diei, redit et quietis hora, blandus sopor vicissim fessos relaxat artus. Mens aestuans procellis curisque sauciata totis bibit medullis obliviale poclum. Serpit per omne corpus Lethaea vis, nec ullum miseris doloris aegri patitur manere sensum. Lex haec data est caducis Deo iubente membris, ut temperet laborem medicabilis voluptas. Sed dum pererrat omnes quies amica venas, pectusque feriatum placat rigante somno: Liber vagat per auras rapido vigore sensus, variasque per figuras, quae sunt operta, cernit. Quia mens soluta curis, cui est origo caelum, purusque fons ab aethra iners iacere nescit. Imitata multiformes facies sibi ipsa fingit, per quas repente currens tenui fruatur actu. Sed sensa somniantum dispar fatigat horror, nunc splendor intererrat qui dat futura nosse. Plerumque dissipatis mendax imago veris animos pavore maestos ambage fallit atra. Quem rara culpa morum non polluit frequenter, nunc lux serena vibrans res edocet latentes. At qui coinquinatum vitiis cor inpiavit, lusus pavore multo species videt tremendas. Hoc patriarcha noster sub carceris catena geminis simul ministris interpres adprobavit. Quorum reversus unus dat poculum tyranno, ast alterum rapaces fixum vorant volucres. Ipsum deinde regem perplexa somniantem monuit famem futuram clausis cavere acervis. Mox praesul ac tetrarches regnum per omne iussus sociam tenere virgam dominae resedit aulae. O quam profunda iustis arcana per soporem aperit tuenda Christus, quam clara! quam tacenda! Evangelista summi fidissimus magistri signata quae latebant nebulis videt remotis: ipsum tonantis agnum de caede purpurantem, qui conscium futuri librum resignat unus. Huius manum potentem gladius perarmat anceps et fulgurans utrimque duplicem minatur ictum. Quaesitor ille solus animaeque corporisque ensisque bis timendus prima ac secunda mors est. idem tamen benignus ultor retundit iram paucosque non piorum patitur perire in aevum. Huic inclitus perenne tribuit Pater tribunal, hunc obtinere iussit nomen supra omne nomen. Hic praepotens cruenti extinctor antichristi, qui de furente monstro pulchrum refert tropaeum. Quam bestiam capacem populosque devorantem, quam sanguinis charybdem Ioannis execratur. Haec nempe, quae sacratum praeferre nomen ausa est, imam petit gehennam Christo perempta vero. Tali sopore iustus mentem relaxat heros, ut spiritu sagaci caelum peragret omne. Nos nil meremur horum, quos creber inplet error, concreta quos malarum vitiat cupido rerum. Sat est quiete dulci fessum fovere corpus: sat, si nihil sinistrum vanae minentur umbrae. Cultor Dei memento te fontis et lavacri rorem subisse sanctum, te chrismate innotatum. Fac, cum vocante somno castum petis cubile, frontem locumque cordis crucis figura signet. Crux pellit omne crimen, fugiunt crucem tenebrae: tali dicata signo mens fluctuare nescit. Procul, o procul vagantum portenta somniorum, procul esto pervicaci praestigiator astu! O tortuose serpens, qui mille per Maeandros fraudesque flexuosas agitas quieta corda, Discede, Christus hic est, hic Christus est, liquesce: signum quod ipse nosti damnat tuam catervam. Corpus licet fatiscens iaceat recline paullum, Christum tamen sub ipso meditabimur sopore.
Text Authorship:
- by Aurelius Prudentius Clemens (348 - c413), "Hymnus ante somnum" [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- [ None yet in the database ]
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in English, a translation by Helen Jane Waddell (1889 - 1965) , "Before sleep", appears in Medieval Latin Lyrics, first published 1929 [an adaptation] ; composed by Gustav Holst, Michael Howard, Charles Wilfred Orr.
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2010-03-26
Line count: 152
Word count: 482