by Anonymous / Unidentified Author

Ave caro Christi cara
Language: Latin 
Available translation(s): ENG
Ave caro Christi cara
Immolata crucis ara,
Redemptionis hostia.

Morte tua nos amara
Fac redemptos luce clara
Tecum frui gloria.

Ave verbum incarnatum
De Maria Virgine,
Panis vivus angelorum,
Salus et spes infirmorum
Medicina peccatorum.

Salve corpus Jesu Christi
Quod de caelo descendisti
Et populum redemisti.
Qui in cruce pependisti.

Iesu bone, fons pietatis,
Laus angelorum,
Gloria sanctorum,
Spes peccatorum, 
Miserere nobis.

Salve lux mundi, verbum patris, hostia vera,
Viva caro, Deitas integra, verus homo.

Ave principium nostrae creationis,
Ave pretium nostrae redemptionis,
Ave viaticum nostrae peregrinationis,
Ave solatium nostrae expectationis,
Ave salus nostrae salvationis,

Qui hoc immolaris
Pro nobis et sanctificaris
Iuva dies nostros in pace disponi
Et nos electorum tuorum grege numerari.

Iesu bone, miserere nobis.

Authorship:

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):

Available translations, adaptations, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (David Wyatt) , title 1: "Hail, dear flesh of Christ", copyright © 2012, (re)printed on this website with kind permission


Researcher for this text: David Wyatt

This text was added to the website: 2012-10-25
Line count: 32
Word count: 118