Psalmus 3
Language: Latin
1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui. 2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; 3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti. 9 Domini est salus; et super populum tuum benedictio tua.
Text Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 3" [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- [ None yet in the database ]
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2024-07-01
Line count: 17
Word count: 108