by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
Hymnus der heiligen Hildegardis
Language: Latin
O virga ac diadema purpurae regis, quae es in clausura tua sicut lorica. Tu frondens floruisti in alia vicissitudine, quam Adam omne genus humanum produceret. Ave, ave de tuo ventre alia vita processit, quae Adam filios suos denudaverat. O flos tu, non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit, sed divina claritas in nobilissima virga te produxit. O virga, floriditatem tuam Deus in prima die creaturae suae praeviderat. Et de verbo suo auream materiam, o laudabilis virgo, fecit. O quam magnum est in viribus suis latus viri, de quo Deus formam mulieris produxit, quam fecit speculumomnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae. Inde concinunt coelestia organa, et miratur omnis terra, o laudabilis Maria, quia Deus te valde amavit. O quam valde plangendum et lugendum est, quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit. Nam ipsa mulier, quam Deum matrem omnium posuit, viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit et plenum dolorem generi suo protulit. Sed aurora de ventre tuo novus sol processit, qui omnia crimina Evae abstersit et maiorem benedictionem per te protulit, quam Eva hominibus nucuisset. Unde, o salvatrix, quae novum lumen humanem generi protulisti, collige membra filii tui ad coelestem harmoniam.
Text Authorship:
- by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Mathilde von Kralik (1857 - 1944), "Hymnus der heiligen Hildegardis" [ soprano, women's chorus, piano ] [sung text checked 1 time]
Researcher for this page: Johann Winkler
This text was added to the website: 2024-10-24
Line count: 32
Word count: 200