by Alcuin of York (c735 - 804)
Conflictus Veris et Hiemis
Language: Latin
Conveniunt subito cuncti de montibus altis pastores pecudum vernali luce sub umbra arborea, pariter laetas celebrare Camenas. adfuit et iuvenis Dafnis seniorque Palemon: omnes hi cuculo laudes cantare parabant. ver quoque florigero succinctus stemmate venit, frigida venit Hiems, rigidis hirsuta capillis. his certamen erat cuculi de carmine grande. ver prior adlusit ternos modulamine versus. Ver: Opto meus veniat cuculus, carissimus ales. omnibus iste solet fieri gratissimus hospes in tectis, modulans rutilo bona carmina rostro. Hiems: Tum glacialis Hiems respondit voce severa: non veniat cuculus, nigris sed dormiat antris. iste famem secum semper portare suescit. Ver: Opto meus veniat cuculus cum germine laeto, frigora depellat, Phoebo comes almus in aevum. Phoebus amat cuculum crescenti luce serena. Hiems: Non veniat cuculus, generat quia forte labores, proelia congeminat, requiem disiungit amatam, omnia disturbat; pelagi terraeque laborant. Ver: Quid tu, tarda Hiems, cuculo convitia cantas? qui torpore gravi tenebrosis tectus in antris post epulas Veneris, post stulti pocula Bacchi. Hiems: Sunt mihi divitiae, sunt et convivia laeta, est requies dulcis, calidus est ignis in aede. haec cuculus nescit, sed perfidis ille laborat. Ver: Ore ferat flores cuculus, et mella ministrat, aedificatque domus, placidas et navigat undas, et generat soboles, laetos et vestiet agros. Hiems: Haec inimica mihi sunt, quae tibi laeta videntur. sed placet optatas gazas numerare per arcas et gaudere cibis simul et requiescere semper. Ver: Quis tibi, tarda Hiems, semper dormire parata, divitias cumulat, gazas vel congregat ullas, si ver vel aestas ante tibi nulla laborant? Hiems: Vera refers: illi, quoniam mihi multa laborant, sunt etiam servi nostra ditione subacti. iam mihi servantes domino, quaecumque laborant. Ver: Non illis dominus, sed pauper inopsque superbus. Nec te iam poteris per te tu pascere tantum ni tibi qui veniet cuculus alimonia praestat. Palemon: Tunc respondit ovans sublime e sede Palemon et Dafnis pariter, pastorum et turba piorum: 'Desine plura, hiems: rerum tu prodigus, atrox. et veniat cuculus, pastorum dulcis amicus, collibus in nostris erumpant germina laeta, pascua sint pecori, requies et dulcis in arvis. et virides rami praestent umbracula fessis, uberibus plenis veniantque ad mulctra capellae, et volucres varia Phoebum sub voce salutent. quapropter citius cuculus nunc ecce venito! tu iam dulcis amor, cunctis gratissimus hospes. omnia te expectant, pelagus tellusque polusque. salve, dulce decus, cuculus per saecula salve!'
Text Authorship:
- by Alcuin of York (c735 - 804), "Conflictus Veris et Hiemis" [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- [ None yet in the database ]
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in English, a translation by Helen Jane Waddell (1889 - 1965) , "The Strife between Winter and Spring" ; composed by Ailsa Dixon.
Researcher for this page: Joost van der Linden [Guest Editor]
This text was added to the website: 2026-08-17
Line count: 67
Word count: 375