O pulcre facies Deum aspicientes et in aurora edificantes, o beate virgines, quam nobiles estis, in quibus rex se consideravit, cum in vobis omnia celestia ornamenta presignavit, ubi etiam suavissimus hortus estis, in omnibus ornamentis redolentes.
De Virginibus
Song Cycle by Jodi Goble (b. 1974)
1. O pulcre facies  [sung text not yet checked]
Language: Latin
Text Authorship:
- by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
Go to the general single-text view
Researcher for this page: Joost van der Linden [Guest Editor]2. O nobilissima viriditas  [sung text not yet checked]
Language: Latin
O nobilissima viriditas, Quae radicas in sole, Et quae in candida Serenitate luces in rota, Quam nulla terrena Excellentia comprehendit, Tu circumdata es amplexibus Divinorum mysteriorum. Tu rubes ut aurora Et ardes ut solis flamma.
Text Authorship:
- by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
See other settings of this text.
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Guy Laffaille) , copyright © 2025, (re)printed on this website with kind permission
3. O dulcissime amator  [sung text not yet checked]
Language: Latin
O dulcissime amator, o dulcissime amplexator: Adiuva nos custodire virginitatem nostram. Nos sumus orte in pulvere, heu, heu, et in crimine Ade. Valde durum est contradicere quod habet gustus pomi. Tu erige nos, Salvator Christe. Nos desideramus ardenter te sequi. O quam grave nobis miseris est te immaculatum et innocentem regem angelorum imitari. Tamen confidimus in te, quod tu desideres gemmam requirere in putredine. Nunc advocamus te, sponsum et consolatorem, qui nos redemisti in cruce. In tuo sanguine copulate sumus tibi cum desponsatione, repudiantes virum et eligentes te, Filium Dei. O pulcherrima forma, o suavissime odor desiderabilium deliciarum, semper suspiramus post te in lacrimabili exilio. Quando te videamus et tecum maneamus? Nos sumus in mundo et tu in mente nostra, et amplectimur te in corde quasi habeamus te presentem. Tu fortissimus leo rupisti celum, descendens in aulam Virginis, et destruxisti mortem, edificans vitam in aurea civitate. Da nobis societatem cum illa et permanere in te, o dulcissime sponse, qui abstraxisti nos de faucibus diaboli, primum parentem nostrum seducentis.
Text Authorship:
- by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
Go to the general single-text view
Researcher for this page: Joost van der Linden [Guest Editor]Total word count: 239