by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
O virga ac diadema purpure regis
NOTE: the footnotes have been removed from this text; return to general view
Language: Latin
Our translations: ENG
O virga ac diadema purpure regis, que es in clausura tua sicut lorica. Tu frondens floruisti in alia vicissitudine, quam Adam omne genus humanum produceret. Ave, ave, de tuo ventre alia vita processit, qua Adam filios suos denudaverat. O flos, tu non germinasti de rore nec de guttis pluvie nec aer desuper te volavit, sed divina claritas in nobilissima virga te produxit. O virga, floriditatem tuam Deus in prima die creature tue previderat. Et te verbo suo auream materiam, o laudabilis virgo, fecit. O quam magnum est in viribus suis latus viri, de quo Deus formam mulieris produxit, quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creature sue. Inde concinunt celestia organa, et miratur omnis terra, o laudabilis Maria, quia Deus te valde amavit. O quam valde plangendum et lugendum est, quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit. Nam ipsa mulier, quam Deum matrem omnium posuit, viscera sua cum vulneribus ignorantie decerpsit, et plenum dolorem generi suo protulit. Sed, o aurora, de ventre tuo novus sol processit, qui omnia crimina Eve abstersit et maiorem benedictionem per te protulit, quam Eva hominibus nocuisset. Unde, o Salvatrix, quae novum lumen humano generi protulisti, collige membra filii tui ad celestem armoniam.
About the headline (FAQ)
View text with all available footnotesText Authorship:
- by Hildegard von Bingen (1098 - 1179), no title
Go to the general view
Research team for this page: Grant Hicks [Guest Editor] , Johann Winkler
This text was added to the website: 2024-10-24
Line count: 32
Word count: 218