Troisième leçon de ténèbres du Mercredi saint Matches base text
Language: Latin
Our translations: FRE
Jod. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. Caph. Omnia populus ejus gemens, et quaerens panem: dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis! Lamed. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus! Quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die furoris sui. Mem. De excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam tota die moerore confectam. Nun. Vigilavit jugum iniquitatum mearum: in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo: infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.
Composition:
- Set to music by Marc-Antoine Charpentier (1634 - 1704), "Troisième leçon de ténèbres du Mercredi saint", H. 135
Text Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , Lamentationes 2, 10-14
Go to the general single-text view
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Guy Laffaille) , "Troisième leçon de ténèbres du Mercredi saint", copyright © 2011, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2011-09-19
Line count: 15
Word count: 128