by Anonymous / Unidentified Author
Gaude gloriosa
Language: Latin
Gaude gloriosa Dei mater, Virgo Maria vere honorificanda, quae a Domino in gloria super caelos exaltata: adepta es thronum. Gaude, Virgo Maria, cui angelicae turmae dulces in caelis resonant laudes: iam enim laetaris visione Regis cui omnia serviunt. Gaude, concivis in caelis sanctorum, quae Christum in utero illaesa portasti: igitur Dei mater digne appellaris. Gaude, flos florum speciosissima, virga iuris, forma morum, fessi cura, pes labentis, mundi lux, et peccatorum refugium. Gaude, Virgo Maria, quam dignam laude celebrat ecclesia, quae Christi doctrinis illustrata te matrem glorificat. Gaude, Virgo Maria, quae corpore et anima ad summum provecta es palacium: et, ut auxiliatrix et interventrix pro nobis miserrimis peccatoribus, supplicamus. Gaude, Maria, intercessorum adiutrix et damnandorum salvatrix celebranda. Gaude, sancta Virgo Maria, cuius prole omnes salvamur a perpetuis inferorum suppliciis et a potestate diabolica liberati. Gaude, Virgo Maria, Christi benedicta mater, vena misericordiae et gratiae: cui supplicamus ut nobis pie clamantibus attendas, itaque tuo in nomine mereamur adesse caelorum regnum. Amen.
Authorship:
- by Anonymous / Unidentified Author [author's text not yet checked against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Thomas Tallis (c1505 - 1585), "Gaude gloriosa" [text verified 1 time]
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2014-06-24
Line count: 43
Word count: 159