Deus, venerunt gentes in hæreditatem...
Language: Latin 
1  [Psalmus Asaph.]
   Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam;
   polluerunt templum sanctum tuum;
   posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
2  Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli;
   carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
3  Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem,
   et non erat qui sepeliret.
4  Facti sumus opprobrium vicinis nostris;
   subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
5  Usquequo, Domine, irasceris in finem?
   accendetur velut ignis zelus tuus?
6  Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt,
   et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt:
7  quia comederunt Jacob,
   et locum ejus desolaverunt.
8  Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum;
   cito anticipent nos misericordiæ tuæ,
   quia pauperes facti sumus nimis.
9  Adjuva nos, Deus salutaris noster,
   et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos:
   et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum?
   et innotescat in nationibus coram oculis nostris
   ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum;
   secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum;
   improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
13 Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ,
   confitebimur tibi in sæculum;
   in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

E. Fine sets lines 1-5

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2014-08-20
Line count: 32
Word count: 208