Ad coenam Agni providi
Language: Latin 
Ad coenam Agni providi
Et stolis albis candidi,
Post transitum maris Rubri
Christo canamus principi.

Cujus corpus sanctissimum
In ara crucis torridum,
Cruore ejus roseo
Gustando vivimus Deo

Jam pascha nostrum Christus est 
Qui immolatus agnus est,
Sinceritatis azyma 
Caro ejus oblata est.

O vera digna hostia 
Per quam fracta sunt tartara 
Redempta plebs captivata,
Reddita vitae praemia

Cum surgit Christus tumulo 
Victor redit de barathro, 
Tyrannum trudens vinculo,
Et reserans paradisum

Quaesumus auctor omnium 
In hoc paschali gaudio:
Ab omni mortis impetu 
Tuum defende populum.

T. O'Regan sets stanza 4

About the headline (FAQ)

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2014-08-25
Line count: 24
Word count: 86