Psalmus 51 (52)
Language: Latin
1 [In finem. Intellectus David, 2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.] 3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? 4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. 5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. 6 Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa. 7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. 8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: 9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. 11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 51 (52)", first published 1567 [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- [ None yet in the database ]
Settings in other languages, adaptations, or excerpts:
- Also set in English, a translation by Matthew Parker, Archbishop (1504 - 1575) , first published 1567 [an adaptation] ; composed by Thomas Tallis.
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2014-09-11
Line count: 24
Word count: 146