Psalmus 98 (99)
Language: Latin 
1 [Psalmus ipsi David.] Dominus regnavit: irascantur populi;
  qui sedet super cherubim: moveatur terra.
2 Dominus in Sion magnus,
  et excelsus super omnes populos.
3 Confiteantur nomini tuo magno,
  quoniam terribile et sanctum est,
4 et honor regis judicium diligit.
  Tu parasti directiones;
  judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
5 Exaltate Dominum Deum nostrum,
  et adorate scabellum pedum ejus,
  quoniam sanctum est.
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus,
  et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus:
  invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos;
7 in columna nubis loquebatur ad eos.
  Custodiebant testimonia ejus,
  et præceptum quod dedit illis.
8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos;
  Deus, tu propitius fuisti eis,
  et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
9 Exaltate Dominum Deum nostrum,
  et adorate in monte sancto ejus,
  quoniam sanctus Dominus Deus noster.

See also Händel's Chandos Anthem no. 8.


Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2014-09-26
Line count: 24
Word count: 133