Psalmus 139 (140)
Language: Latin 
1  [In finem. Psalmus David.]
2  Eripe me, Domine, ab homine malo;
   a viro iniquo eripe me.
3  Qui cogitaverunt iniquitates in corde,
   tota die constituebant prælia.
4  Acuerunt linguas suas sicut serpentis;
   venenum aspidum sub labiis eorum.
5  Custodi me, Domine, de manu peccatoris,
   et ab hominibus iniquis eripe me.
   Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
6  absconderunt superbi laqueum mihi.
   Et funes extenderunt in laqueum;
   juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
7  Dixi Domino: Deus meus es tu;
   exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
8  Domine, Domine, virtus salutis meæ,
   obumbrasti super caput meum in die belli.
9  Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori:
   cogitaverunt contra me;
   ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
10 Caput circuitus eorum:
   labor labiorum ipsorum operiet eos.
11 Cadent super eos carbones;
   in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.
12 Vir linguosus non dirigetur in terra;
   virum injustum mala capient in interitu.
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis,
   et vindictam pauperum.
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo,
   et habitabunt recti cum vultu tuo.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2008-05-21
Line count: 30
Word count: 171