Aspice e caelis
Language: Latin 
Aspice e caelis, aspice et vide
De habitaculo sanctitatis tuae
Et gloriae tuae.
Ubi zelus tuus!
Ubi tumultus viscerum tuorum
Et miserationum tuum erga me
Continuerunt se?
Ecce tu iratus es,
Et peccavimus,
Et decidimus veluti folium,
Et iniquitates nostrae
Tanquam ventus abstulerunt nos
Et nunc Domine,
Pater noster tu,
Nos lutum et tu fictor noster,
Et opus manus tuae omnes nos.
Ne irascaris, Domine, usque valde,
Et ne in perpetuum
Memineris iniquitatis.
Desertum est Sion
Et omne desiderabile nostrum
Fuit in desolationem.
Nunquid superbis continebis te,
Domine?
Tacebis et affliges nos
Usque valde, Domine?
Desertum est Sion
Et omne desiderabile nostrum
Fuit in desolationem.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)


Researcher for this text: Guy Laffaille [Guest Editor]

This text was added to the website: 2009-02-04
Line count: 29
Word count: 105