Psalmus 92 (93)
Language: Latin 
1  [Psalmus ipsi David, quarta sabbati.]
   Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.

2  Exaltare, qui judicas terram;
   redde retributionem superbis.

3  Usquequo peccatores, Domine,
   usquequo peccatores gloriabuntur;

4  effabuntur et loquentur iniquitatem;
   loquentur omnes qui operantur injustitiam?

5  Populum tuum, Domine, humiliaverunt,
   et hæreditatem tuam vexaverunt.

6  Viduam et advenam interfecerunt,
   et pupillos occiderunt.

7  Et dixerunt: Non videbit Dominus,
   nec intelliget Deus Jacob.

8  Intelligite, insipientes in populo;
   et stulti, aliquando sapite.

9  Qui plantavit aurem non audiet?
   aut qui finxit oculum non considerat?

10 Qui corripit gentes non arguet,
   qui docet hominem scientiam?

11 Dominus scit cogitationes hominum,
   quoniam vanæ sunt.

12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine,
   et de lege tua docueris eum:

13 ut mitiges ei a diebus malis,
   donec fodiatur peccatori fovea.

14 Quia non repellet Dominus plebem suam,
   et hæreditatem suam non derelinquet,

15 quoadusque justitia convertatur in judicium:
   et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.

16 Quis consurget mihi adversus malignantes?
   aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?

17 Nisi quia Dominus adjuvit me,
   paulominus habitasset in inferno anima mea.

18 Si dicebam: Motus est pes meus:
   misericordia tua, Domine, adjuvabat me.

19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo,
   consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.

20 Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis,
   qui fingis laborem in præcepto?

21 Captabunt in animam justi,
   et sanguinem innocentem condemnabunt.

22 Et factus est mihi Dominus in refugium,
   et Deus meus in adjutorium spei meæ.

23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum,
   et in malitia eorum disperdet eos:
   disperdet illos Dominus Deus noster.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (Bible or other Sacred Texts) [an adaptation]


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2010-01-16
Line count: 47
Word count: 257