Psalmus 31 (32)
Language: Latin 
1  [Ipsi David intellectus.] Beati quorum remissæ sunt iniquitates,
   et quorum tecta sunt peccata.
2  Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum,
   nec est in spiritu ejus dolus.
3  Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,
   dum clamarem tota die.
4  Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,
   conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
5  Delictum meum cognitum tibi feci,
   et injustitiam meam non abscondi.
   Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino;
   et tu remisisti impietatem peccati mei.
6  Pro hac orabit ad te omnis sanctus
   in tempore opportuno.
   Verumtamen in diluvio aquarum multarum,
   ad eum non approximabunt.
7  Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me;
   exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8  Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris;
   firmabo super te oculos meos.
9  Nolite fieri sicut equus et mulus,
   quibus non est intellectus.
   In camo et freno maxillas eorum constringe,
   qui non approximant ad te.
10 Multa flagella peccatoris;
   sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi;
   et gloriamini, omnes recti corde.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

  • Also set in English, a translation by Anonymous/Unidentified Artist , based on lines 1-2 [an adaptation] ; composed by William Byrd.

Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2010-08-09
Line count: 28
Word count: 180