Domine, ne in furore
Language: Latin 
Domine ne in furore tuo arguas me: 
eque in ira tua corripias me.
Miserere mei Domine quoniam infirmus sum: 
sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde: et tu Domine usquequo?
Convertere Domine eripe animam meam: 
salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte qui memor sit tui: 
in inferno autem quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo, 
lavabo per singulas noctes lectum meum: 
in lacrimis meis stratum meum rigabo.
Turbatus est a furore oculus meus: 
inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem: 
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscepit
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei: 
convertantur et erubescant valde velociter.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2011-10-22
Line count: 19
Word count: 123