Psalmus 19 (20)
Language: Latin 
1  [In finem. Psalmus David.]
2  Exaudiat te Dominus in die tribulationis;
   protegat te nomen Dei Jacob.
3  Mittat tibi auxilium de sancto,
   et de Sion tueatur te.
4  Memor sit omnis sacrificii tui,
   et holocaustum tuum pingue fiat.
5  Tribuat tibi secundum cor tuum,
   et omne consilium tuum confirmet.
6  Lætabimur in salutari tuo;
   et in nomine Dei nostri magnificabimur.
7  Impleat Dominus omnes petitiones tuas;
   nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum.
   Exaudiet illum de cælo sancto suo,
   in potentatibus salus dexteræ ejus.
8  Hi in curribus, et hi in equis;
   nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
9  Ipsi obligati sunt, et ceciderunt;
   nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem,
   et exaudi nos in die qua invocaverimus te.

Authorship

Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive)

    [ None yet in the database ]

Settings in other languages, adaptations, or excerpts:

Other available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):

  • ENG English (Bible or other Sacred Texts) , "Psalm 19 (20)"


Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]

This text was added to the website: 2012-05-25
Line count: 21
Word count: 127