by Venantius Fortunatus, Saint (c530 - c609)
Vexilla Regis prodeunt
NOTE: the footnotes have been removed from this text; return to general view
Language: Latin
Vexilla Regis prodeunt; fulget Crucis mysterium, quo carne carnis conditor suspensus est patibulo. Confixa clavis viscera tendens manus, vestigia, redemptionis gratia hic immolata est hostia. Quo vulneratus insuper mucrone diro lanceae, ut nos lavaret crimine, manavit unda et sanguine. Impleta sunt quae concinit David fideli carmine, dicendo nationibus: regnavit a ligno Deus. Arbor decora et fulgida, ornata Regis purpura, electa digno stipite tam sancta membra tangere. Beata, cuius brachiis pretium pependit saeculi: statera facta corporis, praedam tulitque tartari. Fundis aroma cortice, vincis sapore nectare, iucunda fructu fertili plaudis triumpho nobili. Salve, ara, salve, victima, de passionis gloria, qua vita mortem pertulit et morte vitam reddidit. O Crux ave, spes unica, hoc Passionis tempore! piis adauge gratiam, reisque dele crimina. Te, fons salutis Trinitas, collaudet omnis spiritus: quibus crucis victoriam largiris adde praemium.
F. Liszt sets stanzas 1, 4, 9
G. Wert sets stanza 9
G. Dyson sets stanza 1
About the headline (FAQ)
View text with all available footnotesText Authorship:
- by Venantius Fortunatus, Saint (c530 - c609) [author's text checked 1 time against a primary source]
Go to the general view
Researcher for this page: Guy Laffaille [Guest Editor]
This text was added to the website: 2011-03-11
Line count: 40
Word count: 136