by Horace (Quintus Horatius Flaccus) (65 BCE - 8 BCE)
Diffugere nives, redeunt iam gramina...
Language: Latin
Our translations: ENG
Diffugere nives, redeunt iam gramina campis Arboribusque comae; Mutat terra vices, et decrescentia ripas Flumina praetereunt. Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet Ducere nuda choros. Immortalia ne speres, monet annus et almum Quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas Interitura, simul Pomifer Autumnus fruges effuderit, et mox Bruma recurrit iners. Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: Nos, ubi decidimus, Quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, Pulvis et umbra sumus. Quis scit, an adiciant hodiernae crastina summae Tempora di superi? Cuncta manus avidas fugient heredis, amico Quae dederis animo. Cum semel occideris et de te splendida Minos Fecerit arbitria, Non, Torquate, genus, non te facundia, non te Restituet pietas; Infernis neque enim tenebris Diana pudicum Liberat Hippolytum Nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro Vincula Perithoo.
J. Novák sets stanzas 1-4
About the headline (FAQ)
View text with all available footnotesConfirmed with Io. Gaspar Orellius, ed., Q. Horatius Flaccus, Vol. I: Odae, Carmen Saeculare, Epodi, Berlin: S. Calvary & Co., 1886, pages 548-553.
Text Authorship:
- by Horace (Quintus Horatius Flaccus) (65 BCE - 8 BCE), no title, appears in Carmina (Odes), in 4. Liber IV (Book IV), no. 7 [author's text checked 1 time against a primary source]
Go to the general view
Research team for this page: Emily Ezust [Administrator] , Grant Hicks [Guest Editor]
This text was added to the website between May 1995 and September 2003.
Line count: 28
Word count: 130