by Horace (Quintus Horatius Flaccus) (65 BCE - 8 BCE)
Diffugere nives, redeunt iam gramina...
Language: Latin
Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribusque comae; mutat terra vices, et decrescentia ripas flumina praetereunt. Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda choros. immortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem. frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners. damna tamen celeres reparant caelestia lunae: nos ubi decidimus quo pius Aeneas, quo Tullus dives et Ancus, pulvis et umbra sumus. quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi? cuncta manus avidas fugient heredis amico quae dederis animo. cum semel occideris et de te, splendide, Minos fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas; infernis neque enim tenebris Diana pudicum liberat Hippolytum nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro vincula Perithoo.
J. Novák sets stanzas 1-3
About the headline (FAQ)
Text Authorship:
- by Horace (Quintus Horatius Flaccus) (65 BCE - 8 BCE), no title, appears in Carmina (Odes), in 4. Liber IV (Book IV), no. 7 [author's text checked 1 time against a primary source]
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Jan Novák (1921 - 1984), "Diffugere nives", stanzas 1-3, from Cantica latina, no. 10 [ sung text checked 1 time]
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Charles-Marie-René Leconte de Lisle) , "À Torquatus"
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website between May 1995 and September 2003.
Line count: 28
Word count: 130