Laetatus sum Matches original text
Language: Latin
1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. 3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. 5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. 6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. 7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. 8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. 9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Composition:
- Set to music by Jacobus Vaet (c1529 - 1567), "Laetatus sum" [ satb chorus a cappella ]
Text Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalm 121 (122)"
Go to the general single-text view
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- ENG English (Bible or other Sacred Texts)
- ENG English (Bible or other Sacred Texts) , "Psalm 121 (122)", King James Version
- GER German (Deutsch) (Martin Luther) , "Psalm 121 (122)"
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2006-03-27
Line count: 12
Word count: 101