by Hildegard von Bingen (1098 - 1179)
Hymnus der heiligen Hildegardis See base text
Language: Latin
Our translations: ENG
O virga ac diadema purpurae regis, quae es in clausura tua sicut lorica. Tu frondens floruisti in alia vicissitudine, quam Adam omne genus humanum produceret. Ave, ave, de tuo ventre alia vita processit, quae Adam filios suos denudaverat. O flos tu, non germinasti de rore nec de guttis pluviae nec aer desuper te volavit, sed divina claritas in nobilissima virga te produxit. O virga, floriditatem tuam Deus in prima die creaturae tuae praeviderat. Et te verbo suo auream materiam, o laudabilis virgo, fecit. O quam magnum est in viribus suis latus viri, de quo Deus formam mulieris produxit, quam fecit speculum omnis ornamenti sui et amplexionem omnis creaturae suae. Inde concinunt coelestia organa, et miratur omnis terra, o laudabilis Maria, quia Deus te valde amavit. O quam valde plangendum et lugendum est, quod tristitia in crimine per consilium serpentis in mulierem fluxit. Nam ipsa mulier, quam Deum matrem omnium posuit, viscera sua cum vulneribus ignorantiae decerpsit, et plenum dolorem generi suo protulit. Sed aurora de ventre tuo novus sol processit, qui omnia crimina Evae abstersit et maiorem benedictionem per te protulit, quam Eva hominibus nocuisset. Unde, o Salvatrix, quae novum lumen humano generi protulisti, collige membra filii tui ad coelestem harmoniam.
Composition:
- Set to music by Mathilde von Kralik (1857 - 1944), "Hymnus der heiligen Hildegardis" [ soprano, women's chorus, piano ]
Text Authorship:
- by Hildegard von Bingen (1098 - 1179), no title
Go to the general single-text view
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- ENG English (Grant Hicks) , copyright © 2026, (re)printed on this website with kind permission
Research team for this page: Grant Hicks [Guest Editor] , Johann Winkler
This text was added to the website: 2024-10-24
Line count: 32
Word count: 218