Non nobis, Domine Matches original text
Language: Latin
Our translations: FRE
1 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: 2 super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? 3 Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit. 4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. 5 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. 6 Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt. 7 Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. 8 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. 9 Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. 10 Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. 11 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. 12 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron. 13 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. 14 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. 15 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. 16 Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum. 17 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum: 18 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Composition:
- Set to music by Richard Mudge (1718 - 1763), "Non nobis, Domine", note: only the first three words are set in this canon
Text Authorship:
- by Bible or other Sacred Texts , "Psalmus 113 (115)"
Go to the general single-text view
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- FRE French (Français) (Guy Laffaille) , copyright © 2009, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2009-05-14
Line count: 23
Word count: 211