by Girolamo Maria Francesco Matteo Savonarola (1452 - 1498)
Language: Latin
Infelix ego, omnium auxilio destitutus qui caelum terramque offendi. Quo ibo? Quo me vertam? Ad quem fugiam? Quis mei miserebitur? Ad caelum oculos levare non audeo Quia ei graviter peccavi. In terra refugum non invenio quia ei scandalum fui. Quid igitur faciam? Desperabo? Absit. Misericors est Deus, pius est Salvator meus. Solus igitur Deus refugium meum: Ipse non despiciet opus suum non repellet imaginem suam. Ad te igitur piissime Deus, Tristis ac moerens venio, Quoniam tu solus spes mea, Tu solus refugium meum. Quid autem dicam tibi Cum oculos levare non audeam? Verba doloris effundam, Misericordiam tuam implorabo et dicam: "Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam!"
Composition:
- Set to music by Adriaan Willaert (c1490 - 1562), "Infelix ego" [ vocal sextet a cappella ]
Text Authorship:
- by Girolamo Maria Francesco Matteo Savonarola (1452 - 1498)
See other settings of this text.
Available translations, adaptations or excerpts, and transliterations (if applicable):
- ENG English (Benjamin Kasiel Pixley) , copyright © 2024, (re)printed on this website with kind permission
- FIN Finnish (Suomi) (Erkki Pullinen) , "Voi minua onnetonta", copyright © 2010, (re)printed on this website with kind permission
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2010-01-28
Line count: 27
Word count: 107