Salve intemerata
Language: Latin
Salve intemerata virgo Maria, filii Dei genetrix, prae ceteris electa virginibus, quae ex utero tuae matris, Annae mulieris sanctissimae, sic a spiritu sancto tum sanctificata tum illuminata fuisti, munitaque tantopere Dei omnipotentis gratia, ut usque ad conceptum filii tui, Domini nostri Iesu Christi, et dum eum conciperes, ac usque ad partum, et dum eum pareres, semperque post partum virgo omnium quae natae sunt castissima, incorruptissima et immaculatissima et corpore et animo tota vita permanseris. Tu nimirum universas alias longe superasti virgines sincera mentis impollutae conscientia, quotquot vel adhuc fuerunt ab ipso mundi primordio, vel unquam futurae sunt usque in finem mundi. Per haec nos praecellentissima gratiae celestis dona tibi, virgo et mater Maria, prae ceteris omnibus mulieribus et virginibus adeo singulariter infusa. Te precamur, quae miseris mortalibus misericors patrona es, ut pro peccatis nostris nobis condonandis intercedere digneris apud Deum Patrem omnipotentem, eiusque filium Iesum Christum, secundum divinitatem quidem ex Patre ante omnia saecula genitum. Secundum humanitatem autem ex te natum, atque apud Spiritum Sanctum, ut peccatorum nostrorum maculis tua abstersis intercessione tecum sancta virgo, semper congaudere teque in regno caelorum sine fine laudare mereamur. Amen.
Authorship:
Musical settings (art songs, Lieder, mélodies, (etc.), choral pieces, and other vocal works set to this text), listed by composer (not necessarily exhaustive):
- by Thomas Tallis (c1505 - 1585), "Salve intemerata" [chorus] [text verified 1 time]
Researcher for this text: Emily Ezust [Administrator]
This text was added to the website: 2014-09-11
Line count: 44
Word count: 186